- PLACITA Principum
- PLACITA Principumpro Constitutionibus, v. 1. § ait Praetor ff. de postul. Interdum pro Conventu Procerum Regni vel Imperii, qui et Curia dicitur. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Sic Car. du Fresne Placita, dicti sunt Conventus publici totius Regni Ordinum, quibus Reges ipsi praeerant, et in quibus de arduis Regni negotiis et imminen tibus bellis tractabatur. Annales Francorum Bertiniani A. C. 763. Pipinus Rex habuit placitum suum Nivernis. Ita A. C. 764. 765. 766. Annô vero sequ. Synodum fecisse dicitur cum omnibus Francis in campo. Bis autem quotannis istiusmodi tenebantur Placita: unum, quando ordinabatur Status totius Regni, ad anni vertentis spatium ——— in quo placito generalitas universorum maiorum tam Clericorum, quam Laicorum, conveniebat, etc. Hincmarus de Ordine Palatii, c. 2. Cum itaque omnes Regni vassalli ad ea Placita convenirent, hinc Generalia Placita ea appellata sunt. Sic Dagobertus Rex convocatis filiis omnibusque totius Regni Primatibus 10. Kal. Iunias in Palatio Bigargio placitum generale instituisse legitur, in Gestis Dagoberti c. 40. Sic alii. Unde Poeta Saxonicus de Gestis Caroli M. l. 1. ann. 777.———— Conventum Placiti generalis habereCum Ducibus se velle suis denuntiat illic.Quid autem in istiusmodi conventibus actum, facile colligere est, ex Placito Carisiacensi, c. 8. ubi Francos pro lege tenenda Capitula Regum suorum, et in generali placito conservanda iudicâsse, legimus. Vide Capitulare VI. A. C. 803. c. 2. 5. Simeonem Dunelmensem et Radulfum de Diceto A. C. 1014. Svenonem item in Histor. Danica, c. 1. memoratos Carolo du Fresne inGlossar. Adde Georg. Hornium, Orb. Imp. qui ex Placitis his Generalibus, quae et Regalia dicta, in Mirac. S. Ursmari c. 1. apud Reginonem A. C. 956. ipse Comitia vocat, (quâ notione vocem, praeter vulgarem usum, Capitolinus quoque adhibuit in Marco Antonino, c. 10.) de Statibus Galliae Regni ingeniose iudicium fert, docetque ex Hottomanno, c. 17. Francogall. eorum auctoritatem sub Hugone Capeto primum imminui coepisse. Cum enim hic, Capetinae familiae, hodieque feliciter regnantis conditor, videret, Regna, quae nimium indulgent Comitiis, plerumque ad Aristocratiam delabi, paulatim Comitiorum iura enervâsse, Hottomanno dicitur. Sed si credimus Philippo Cominaeo, qui non potuit non esse rerum Gallicarum peritissimus, eorum auctoritas usque ad tempora Ludovici XI. integra stetit. Ita autem Cominaeus, Comment. l. 9. Primus omnium Ludovicus pro suo arbitratu pecuniam imperavit, sine consensu Populi. Ut vero volantate Principum sibi liceret exigere pecuniam per ipsorum ditiones, promittebat eis pensiones annuas. Magnum ille profecto vulnus inflixit Galliae, quod non facile curabitur, suaeque et Successorum saluti male consuluit. Nam priorum Regum nemo Galliam sic afflixerat, ut ipse, etc. Ut alia loca omittam, ex quibus, magnam adhuc Galliae libertatem et satis arctam Regum potentiam fuisse, usque ad praefati Regis principatum, clare patet. Quibus vero artibus id fecerit Ludovicus, idem docet. Haud dubie vero multum imminuta fuit potestas Ordinum inter bella Anglica, cum ingentibus proeliis praecipuae familiae exstinguerentur, remanentibus illis solum, qui vocantur Principes Sanguinis, quibus cum agnatum sit ius succedendi in Regnum, non praesumuntur quidquam, quod ad diminutionem potestatis Regiae spectat, affectare vel consentlre velle. Successerunt in Comitiorum locum velut ludibria quaedam, XII. Pares et Pariamenta etc. Vide ipsum Hornium edit. 2. cum Notis Felleri, p. 232. etc. Interdum vero etiam Placita generalia appellata sunt. Dominorum feudalium Iudicia, quod ad ea vassalli omnes convenire tenerentur: aliis Curiae generales, Gall. Plaits generaux, de quibus prolixe agit idem Glossarii Auctor et supra aliquid diximus. Ut de loco aliquid addatur, tenebantur Placita, in locis apertis, publicis et sub dio, Sim. Dunelmensis A. C. 1070. idque in campo, sub arboribus (quercu, ulmo vel olea) ante portas castrorum, ante Templa, in plateis etc. ut videre est apud Auctores laudato Glossarii Auctori citatos. Interdum tamen et in aedibus ac locis opertis, propter aeris incommoda, maxime Placita maiora. Capitula Caroli C. tit. 39. c. 12. Domus vero sicut in Capitulis Avi et Patris nostri continetur, a Comite, in loco, ubi mallum tenere debet, construatur, quatenus propter calorem Solis et pluvium publica utilitas non remaneat: minora vero placita Comes sive intra suam potestatem, vel ubi impetrare potuerit, exceptô in Ecclesia et porticibus, atque adeo atriô Ecclesiae, et mansione Presbyteri habeat, etc. Porro ieiuni Iudices Placita tenere, iubentur in Capitul. Caroli M. alibique passim. Unde Theodulfus, Carm. l. 1. v. 400.Crapula vitetur semper, plus tempore eôdem,Quô pia Iustitiae lora regenda manent.Nam qui se nimis epulis somnôque sepelit,Corporis atque animae vim sibi demit hebes.Cum venit ad causas nudatus acumine sensus,Marcidus et segnis et sine mente sedet, etc.Dominicis tandem diebus Placita ten eri prohibentur, in Capitul. Caroli M. l. 2. c. 7. et in Capit. Compendiensi A. C. 868. etc. Plura hanc in rem vide apud saepius laudatum Car. du Fresne Gloss. supra quoque aliquid voce Malbergium, item Mallus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.